ita in prándio nos lepide ác nitide accépisti apúd te, ut sempér meminerímus. Selenivm Lubénti edepol ánimo factum ét fiet á me, quae vós arbitrábor velle, éa ut expetéssam. Lena Quód ille dixit, quí secundo vénto vectus ést tranquilló mari, véntum gaudeo—écastor ad téd, ita hodie híc acceptaé sumus suávibus modis, néc nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret. Selenivm Quid ita, amabo?