Times ecastor. Lysidamvs Egone? Cleostrata Mentire hercle. nam palles male. ṇ quid me ṿẹ ụṣ am me rog̣ạs? ṃạḷẹ ṛ mihi g̣̣ṛatulor. q̣ụ ṣẹṇex ḥọ ọṇ ụ ụṇc̣ cạsiṇụst | — | quị ḥịc̣ lem frus ṛạm ḍịs (Olympio) qui étiam me miserum famosum fecit flagitiis suis. Lysidamvs Non taces? Olympio Non herle vero taceo. nam tu maxumo me opsecravisti opere, Casinam ut poscerem uxorem mihi túi amoris causa. Lysidamvs Ego istuc feci? Olympio Immo Hector Ilius te quidem oppresset. Lysidamvs Feci égo istaec dicta quae vos dicitis? Cleostrata Rogitas etiam? Lysidamvs Si quidem hercle feci, feci nequiter. Cleostrata Redi modo huc intro: monebo, si qui meministi minus. Lysidamvs Hercle, opinor, potius vobis credam quod vos dicitis. sed, uxor, da viro tuo hanc veniam. Myrrhina, ora Cleostratam; si umquam posthac aut amasso Casinam aut occepso modo, ne ut eam amasso, sí ego umquam adeo posthac tale admisero nulla causast, quin pendentem me, uxor, virgis verberes. Myrrhina Censeo ecastor veniam hanc dandam. Cleostrata Faciam ut iubes. propter eam rem hanc tibi nunc veniam minus gravate prospero,