Úbi tu es, qui cólere mores Mássilienses póstulas? nunc tu si vis subigitare me, probast occasio. redi sis in cubiculum; periisti hercle. age, accede huc modo. nunc ego tecum aequom arbitrum extra considium captavero. Lysidamvs Perii, fusti defloccabit iam illic homo lumbos meos. hac iter faciundumst, nam illac lumbifragiumst obviam. Cleostrata Iubeo te salvere, amator. Lysidamvs Ecce autem uxor obviamst: nunc ego intér sacrum saxumque sum nec quo fugiam scio. hac lupi, hac canes: lupina scaeva fusti rem gerit; hercle opinor permutabo ego illuc nunc verbum vetus: hac ibo, caninam scaevam spero meliorem fore. Myrrhina Quid agis, dismarite? Cleostrata Mi vir, unde hoc ornatu advenis? quid fecisti scipione aut quod habuisti pallium? Myrrhina In adulterio, dum moechissat Casinam, credo perdidit. Lysidamvs Occidi. Chalinvs Etiamne imus cubitum? Casina sum. Lysidamvs I in malam crucem. Chalinvs Non amas me? Cleostrata Quin responde, tuo quid factum est pallio? Lysidamvs Bacchae hercle, uxor— Cleostrata Bacchae? Lysidamvs Bacchae hercle, uxor— Myrrhina Nugatur sciens, nam ecastor nunc Bacchae nullae ludunt. Lysidamvs Oblitus fui, sed tamén Bacchae— Cleostrata Quid, Bacchae? Lysidamvs Sin id fieri non potest—