decído de lecto praécipes: subsílit, optundit ós mihi. indé foras tacitus prófugiens exeo hóc ornatu quó vides, ut sénex hoc eodem póculo, quo egó bibi, biberet. Cleostrata Óptume est. séd ubi est palliolúm tuom? Olympio Hic íntus relíqui. Cleostrata Quid núnc? satin lepide adita est vobís manus? Olympio Mérito. séd concrepuerúnt fores. num illa mé nunc séquitur? Lysidamvs Máxumo ego ardeo flágitio néc quid agam meis rébus scio, néc meam ut uxorem áspiciam cóntra oculis, ita dísperii; óm nia palam súnt probra, ómnibus modis óccidi miser. ita mánufesto faucíbus teneor nec quibus modis purgem scio me meae uxori. at que expálliatus súm miser, cla ndestinae núptiae. censeo mihi optumum est. intro ad uxorem meam súfferamque eí meum térgum ob iniúriam. séd ecquis est quí homo munús velit fúngier pró me? quid núnc agam néscio, nisi ut ímprobos famulos imiter ac domo fugiam. nam salus nulla est scapulis, si domum redeo. nugas istic dicere licet. vapulo hercle ego invitus tamen etsi malum merui. hac dabo protinam me et fugiam. Chalinvs Heus, sta ílico, amátor. Lysidamvs Óccidi, revocór: quasi non aúdiam, abíbo.