quid tu, malum, me sequere? Chalinvs Quia certum est mihi, quasi umbra, quoquo tu ibis, te semper sequi; quin edepol etiam si in crucem vis pergere, sequi decretumst. dehinc conicito ceterum, possisne necne clam me sutelis tuis praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas. Olympio Quid tibi negotist mecum? Chalinvs Quid ais, impudens? quid in urbe reptas, vilice haud magni preti? Olympio Lubet. Chalinvs Quin ruri es in praefectura tua? quin potius quod legatum est tibi negotium, id curas atque urbanis rebus te apstines? huc mihi venisti sponsam praereptum meam: abi rus, abi dierectus tuam in provinciam. Olympio Chaline, non sum oblitus officium meum: praefeci ruri recte qui curet tamen. ego huc quod veni in urbem si impetravero, uxorem ut istam ducam, quam tu deperis, bellam et tenellam Casinam, conservam tuam, quando ego eam mecum rus uxorem abduxero, ruri incubabo usque in praefectura mea. Chalinvs Tun illam ducas? hercle me suspendio, quam tu eius potior fias, satiust mortuom. Olympio Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas. Chalinvs Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit? Olympio Scies hóc ita esse. Chalinvs Vae tibi. Olympio Quot te modis,