Quid? Olympio Papae. Cleostrata est? Olympio Oh, erat maximum. ferrum ne haberet metui: id quaerere occepi dum gladium quaero, ne habeat, arripio capulum. séd cum cogitó, non habuit gládium, nam esset frígidus. Cleostrata Éloquere. Olympio At pudét. Cleostrata Num radix fúit, Olympio Non fuít. Cleostrata Num cucumis? Olympio Profecto hercle non fuit quicquam holerum, nisí, quidquid erat, cálamitas profécto attigerat númquam. íta, quidquid erat, grande erat. Myrrhina Quíd fit denique? edisserta. Olympio Vbi appello Casinam, †inquit “amábo, mea uxórcula, cur vírum tuom sic me spérnis? nimis tú quidem hercle immérito meó mi haec facís, quia mihí te expetívi.” ílla haud verbum fácit et saepit véste id qui estis múlieres . úbi illum saltum vídeo opsaeptum, rógo ut alteró sinat ire. volo, ut obvertam, cubitis im ullum muttit e surgo, ut in eam in atque illam in Myrrhina Perlepide narrat Olympio Savium itá quasi saetis lábra mihi compúngit barba, contínuo in genua ut ástiti, pectús mihi pedibus pércutit.