ita rídicula auditu, íteratu ea súnt quae ego intus túrbavi. ubi intro hánc novam nuptam déduxi, rectá via in conclave ábduxi. sed ténebrae ibi erant tamquam ín puteo; dum sénex abest decumbe ínquam. cónloco fúlcio móllio blándior, út prior quám senex núp tias pérpetrem . tárdus esse ílico coépi, quoniam respecto identidem, ne senex inlecebram stupri principio eam savium posco, réppulit míhi manum, néque enim dare sibi sávium me sivit. enim iám magis adproperó, magis iam libet ín Casinam inruere cupio íllam operam seni súrripere, forem óbdo, ne senex me ópprimeret. Myrrhina Ágedum, tuadi hunc. Cleostrata Ópsecro, ubi túa nova núptast? Olympio Perii hércle ego, manifésta res. Cleostrata Omnem órdine rem fatéri ergo aequom est. quíd intus agitur? quíd agit Casina? satin mórigera est? Olympio Pudet dícere. Cleostrata Memora órdine, ut occéperas. Olympio Pudet hércle. Cleostrata Age audacter post quám decubuisti, índe volo memoráre quid est factum Olympio flagitium est. Cleostrata Cavebunt qui audierint. faciant Olympio hoc magnus est. Cleostrata Perdis. quin tu pergis? Olympio Vbi us suptus porro Cleostrata Quid? Olympio Babae.