paene exposivit cubito. Lysidamvs Cubitum ergo ire volt. Olympio Quin imus ergo? Lysidamvs I, belle belliatula.— Myrrhina Accéptae bene ét commode éximus íntus ludós visere húc in viam nuptiális. numquam écastor úllo dié risi adaéque, neque hóc quod relícuom est plus rísuram opínor. Pardalisca Lúbet Chalinum quíd agat scire, nóvom nuptum cum nóvo marito. Myrrhina Nec fállaciam ástutiórem ullus fécit poéta, atque ut haéc est fabré facta ab nóbis. Cleostrata Optúnso ore núnc pervelím progredíri seném, quo senéx nequiór nullus vívit. ne illum quidem néquiorem árbitror ésse, qui locum praébet illí té nunc praesidem volo híc, Pardalísca, esse, qui hínc exeat eum ut lúdibrio hábeas. Pardalisca Libens fecero et solens. Myrrhina spectato: hinc omnia, intus quid agant Pardalisca pone me, amabo. Myrrhina Et ibi audacius licet quaé velis líbere próloqui. Pardalisca Tace, vostrá foris crépuit. Olympio Neque quó fugiam neque ubí lateam neque hoc dédecus quo modo célem scio, tántum erus atque ego flágitio superávimus nuptiis nóstris, ita núnc pudeo atque ita núnc paveo atque ita inrídiculo sumus ámbo. sed ego ínsipiens nova núnc facio: pudet quém prius non puditum úmquamst. operám date, dum mea fácta itero: est operaé pretium auribus áccipere,