Iám valete. Lysidamvs Iamne ábscessit úxor? Olympio Domíst, ne time. Lysidamvs Eúax, nunc pól demum ego sum líber. meúm corculúm, melculúm, verculum. Olympio Heús tu, malo, sí sapies, cavébis; meást haec. Lysidamvs Sció, sed meus fructus est prior. Olympio Tene hánc lampadem. Lysidamvs Ímmo ego hánc tenebo. Venus múltipotens, bona múlta mihi dedísti, huius cúm copiám mihi dedísti. Olympio O corpúsculum malaculum, mea uxórcula. quae res? Lysidamvs Quid est? Olympio Ínstitit plantam quasi lúca bos. Lysidamvs Tacé sis, nebula haúd est mollis aeque atque huius pectus est. Olympio Edepol papillam bellulam—ei misero mihi. Lysidamvs Quid est? Olympio Péctus mi icit non cubito, verum ariete. Lysidamvs Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu? at mihi, qui belle hanc tracto, non bellum facit. Olympio Vah. Lysidamvs Quid negotist? Olympio Opsecro, ut valentulast,