Edepol ne tu, sí equos esses, esses indomabilis. Lysidamvs Quo argumento? Olympio Nimis tenax es. Lysidamvs Num me expertu's expertus es uspiam? Olympio Di melius faciant. sed crepuit ostium, exitur foras. Lysidamvs Di hercle me cupiunt servatum. iam oboluit Casinus procul. Pardalisca Sensim supera tolle limen pedes, mea nova nupta; sospes iter incipe hoc, uti viro tuo sémper sis superstes, tuaque út potior polléntia sit vincásque virum victríxque sies, tua vóx superet tuomque imperium: vir te vestiat, tu virum despolies. noctúque et diu ut viro súbdola sis, ópsecro, memento. Olympio Malo máxumo suo hercle ílico, ubi tántillum peccássit. Lysidamvs Tace. Olympio Nón taceo. Lysidamvs Quae rés? Olympio Mala malaé male monstrat. Lysidamvs Faciés tu hanc rém mi ex paráta imparátam. id quaérunt volúnt, haec ut ínfecta fáciant. Pardalisca Age Olýmpio, quando vís, uxorem áccipe hanc ab nobis. Olympio Date érgo, datúrae si umquam éstis hodie. Lysidamvs Abíte intro. Pardalisca Amábo, integrae átque imperítae huic impército. Olympio Futurum est. Pardalisca Valéte. Olympio Ite iám. Lysidamvs Ite.