foras extrudunt mulieres. Lysidamvs Quid tu hic agis? Pardalisca Ego eo quo me ipsa misit. Lysidamvs Veron? Pardalisca Serio. Lysidamvs Quid hic speculare? Pardalisca Nil equidem speculor. Lysidamvs Abi: tu hic cunctas, intus alii festinant. Pardalisca Eo.— Lysidamvs Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma. iamne abiit illaec? dicere hic quidvis licet. qui amat, tamen hercle, si esurit, nullum esurit. sed eccúm progreditur cum corona et lampade meus socius, compar, commaritus vilicus. Olympio Áge tibicen, dum íllam educunt húc novam nuptám foras, suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo. hymen hymenaee o hymen. Lysidamvs Quid agis, mea salus? Olympio Esurio hercle, atque adeo hau salubriter. Lysidamvs At ego amó. Olympio At ego hercle nihili facio. tibi amor pro cibost, mihi ieiunitate iam dudum intestina murmurant. Lysidamvs Nam quid illaéc nunc tam diu intus remorantur remeligines? quasi ob industriam, quanto ego plus propero, procedit minus. Olympio Quid si etiam suffundam hymenaeum, si qui citius prodeant? Lysidamvs Censeo, et ego te adiutabo in nuptiis communibus. Lysidamvs Olympio Hymen hymenaee o hymen. Lysidamvs Perii hercle ego miser, dirumpi hymenaeum cantando licet: illo morbo quo dirumpi cupio, non est copia.