meménto, meménto. Lysidamvs Mane átque asta. Olympio Omítte. Lysidamvs Servós sum tuós. Olympio Optumést. Lysidamvs Opsecró te, Olýmpisce mí, mi patér, mi patróne. Olympio Em, sapis sáne. Lysidamvs Tuos sum équidem. Olympio Quid mi ópust servo tam néquam? Lysidamvs Quid núnc? quam mox recreás me? Olympio Cená modo si sit cócta. Lysidamvs Hisce érgo abeant. Olympio Properé cito intró ite ét cito deproperáte. ego iam íntus ero, facite cenam mihi ut ebria sit. séd lepide nitidéque volo, níl moror barbaricó bliteo. stasne etiam? i sis, ego hic habeo. numquid est ceterum quod morae sit? Lysidamvs Gladiúm Casinam intus habére ait, qui me átque te intérimat. Olympio Scio. síc sine habére; nugás agunt: nóvi ego illás malas mérces. quin tu í modo mécum domum. Lysidamvs At pól malum métuo. i tú modo, perspicitó prius quid íntus agátur. Olympio Tam míhi mea víta quam túa tibi cárast. verum í modo. Lysidamvs Si tú iubes, em íbitur tecum.