Abi et cúra. redit éccum tandem opsónatu meus ádiutor, pompám ducit. Olympio Vide, fúr, sentis súb signis ducás. Citrio Qui vero hi súnt sentis? Olympio Quia quód tetigere, ilíco rapiunt, si eás ereptum, ilíco scindunt: ita quóquo adveniunt, úbiubi sunt, duplicí damno dominós multant. Citrio Heia. Olympio Áttat. cesso mágnufice patriciéque amicirier átque ita ero meo ire ádvorsum? Lysidamvs Bone vír, salve. Olympio Fateór. Lysidamvs Quid fit? Olympio Tu amás: ego ésurio et sitio. Lysidamvs Lepide éxcuratus incéssisti. Olympio Aha, hodie Lysidamvs Mane véro, quamquam fástidis. Olympio Fu fú, fetet tuos míhi sermo. Lysidamvs Quae rés? Olympio Haec res. etiámne adstas? enim véro πράγματά μοι παρέχεις . Lysidamvs Dabo tibi μέγα κακόν , ut ego opinor, nisi resistis. Olympio ὦ Ζεῦ , potin a me abeas, nisi me vis vomere hodie? Lysidamvs Máne. Olympio Quid est? quis hic ést homo? Lysidamvs Erus súm. Olympio Quis erus? Lysidamvs Cuius tú servo's servus es . Olympio Servós ego? Lysidamvs Atqué meus. Olympio Non súm ego líber?