sed étiamne habét nunc Cásina gladium? Pardalisca Habét, sed duós. Lysidamvs Quid, duós? Pardalisca Alteró te occísurum aít, alteró vilicum hódie. Lysidamvs Occísissimús sum omniúm qui vivont. lorícam induám mi optumum ésse opinor. quid úxor mea? nón adiit átque ademit? Pardalisca Nemo aúdet prope áccedere. Lysidamvs Éxoret. Pardalisca Órat: negát ponere álio modo úllo profécto, nisí se sciát vilicó non datum íri. Lysidamvs Atque íngratiís, quia non vólt, nubet hódie. nam quór non ego íd perpetrém quod coépi, ut núbat mihi? íllud quidém volebam, nostró vilico. Pardalisca Saepícule peccas. Lysidamvs Timór praepedít verba. vérum, obsecró te, dic méd uxorem órare ut éxoret íllam, gládium ut ponat ét redire me íntro ut liceat. Pardalisca Núntiabo. Lysidamvs Ét tu orato. Pardalisca Et ego órabo. Lysidamvs At blande órato, ut solés. sed audin? si efféxis hoc, soleás tibi dabo, et ánulum in digitum aúreum et bona plúruma. Pardalisca Operám dabo. Lysidamvs Face ut ímpetres. Pardalisca Eo núnciam, nisi quíppiam remoráre me.