Men óccidet? Pardalisca Án quippiam ád te attinét? Lysidamvs Vah. Pardalisca Quid cúm ea negóti tibíst? Lysidamvs Peccavi: illúc diceré, vilicúm, volébam. Pardalisca Sciéns de via ín semitám degrédere. Lysidamvs Numquíd mihi minátur? Pardalisca Tibi ínfesta solist plús quam cuiquam. Lysidamvs Quam ob rem? Pardalisca Quia se dés uxorem Olýmpioni, neque se tuam nec se suam neque viri vitam sinere in crástinum protólli: id huc míssa sum tibi ut dícerem, áb ea uti caveás tibi. Lysidamvs Perii hércle egó miser. Pardalisca Dígnus es . Lysidamvs Neque ést neque fuít me senéx quisquam amátor adaéque misér. Pardalisca Ludo ego húnc facete; nam quaé facta díxi omnia huíc falsa díxi: era átque haec dolum éx proxumo húnc protulérunt, ego húnc missa súm ludere. Lysidamvs Heús Pardalísca. Pardalisca Quid ést? Lysidamvs Est— Pardalisca Quid? Lysidamvs Ést quod volo éxquirere éx te. Pardalisca Moram óffers mihi. Lysidamvs Át tu mihi óffers maerórem.