Possúm scire ego ístuc ex té quid negótist? Pardalisca Dicam. tua áncilla, quám tu tuó vilicó vis dare úxorem, ea íntus— Lysidamvs Quid íntus? quid ést? Pardalisca Imitátur malárum malám disciplínam, viró quae suo ínterminetur: vitam— Lysidamvs Quid érgo? Pardalisca Ah— Lysidamvs Quid ést? Pardalisca Interémere ait vélle vitam, gladium— Lysidamvs Hém. Pardalisca Gladium— Lysidamvs Quid eúm gladium? Pardalisca Habet. Lysidamvs Eí misero mihi, cúr eum habet? Pardalisca Inséctatur ómnis domí per aedis, nec quémquam prope ád se sínit adire: ita ómnes sub árcis, sub léctis laténtes metú mussitánt. Lysidamvs Occidi átque intérii. quid ílli obiéctumst malí tam repénte? Pardalisca Insánit. Lysidamvs Sceléstissimum me esse crédo. Pardalisca Immó si sciás dicta quaé dixit hódie— Lysidamvs Istúc expetó scire. quíd dixit? Pardalisca Aúdi. per ómnis deós et deás deierávit, occísurum eum hác nocte quícum cubáret.