Perii. Lysidamvs Quid, periisti? Pardalisca Perii, et tu periisti. Lysidamvs A, perii? quid ita? Pardalisca Vae tibi. Lysidamvs Immo, vae tibi sit. Pardalisca Ne cadam, amabo, tene me. Lysidamvs Quidquid est, eloquere mihi cito. Pardalisca Contine pectus, face véntum, amabo, pállio. Lysidamvs Timeo hóc negoti quíd siet, nisi haéc meraclo se úspiam percússit flore Liberi. Pardalisca Óptine aurís, amabo. Lysidamvs I ín malam a mé crucem, péctus, aurís, caput téque di pérduint, nám nisi ex té scio, quídquid hoc ést, cito, hoc iám tibi istúc cerebrúm dispércutiam, éxcetra tu, ludibrio pessuma adhuc quae me habuisti. Pardalisca Ere mí— Lysidamvs Quid vis mea me áncilla? Pardalisca Nimiúm saevis. Lysidamvs Numeró dicis. sed hóc quidquid ést eloquere, ín pauca cónfer: quid íntus tumúlti fuít? Pardalisca Scibis, aúdi. malúm pessumúmque hic modo intus ápud nos tua áncilla hoc pácto exordíri coépit, quod haúd Atticám condecét disciplínam. Lysidamvs Quid ést id? Pardalisca Timór praepedít dicta línguae.