eandem illam amare et esse ímpedimento sibi, hinc adulescentem peregre ablegavit pater; sciens ei mater dat operam absenti tamen. is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia in urbem non redibit: Plautus noluit, pontem interrupit, quí erat ei in itinere. sunt hic, inter se quos nunc credo dicere: “quaeso hercle, quíd istuc est? serviles nuptiae? servin uxorem ducent aut poscent sibi? novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.” at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini, et hic in nostra terra † in Apulia; maioreque opere ibi serviles nuptiae quam liberales etiam curari solent; id ni fit, mecum pignus si quis volt dato in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus. quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit. revortar ád illam puellam éxpositiciam: quam servi summa vi sibi uxorem expetunt, ea invenietur et pudica et libera, ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri faciet profecto in hac quidem comoedia. mox hercle vero, post transactam fabulam, argentum si quis dederit, ut ego suspicor, ultro ibit nuptum, non manebit auspices. tantum est. valete, bene rem gerite et vincite virtute vera, quod fecistis antidhac. Olympio Non mihi licere meam rem me solum, ut volo, loqui atque cogitare, sine ted arbitro?