Aliquid aegre facere. Lysidamvs Quin faciam lubens. numquam tibi hodie quin erit plus quam mihi. Alcesimvs Quin hercle di te perdant postremo quidem. Lysidamvs Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam? Alcesimvs Ducas, easque in maxumam malam crucem cum hác cum ístac, cumque amica etiam tua. abi et aliud cura, ego iam per hortum iussero meam istúc transire uxorem ad uxorem tuam.— Lysidamvs Nunc tu mi amicus es in germanum modum. qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum aut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim, cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae? attat, quid illúc clamoris, opsecro, in nostrast domo? Pardalisca Núlla sum, núlla sum, tóta, tota óccidi, cor metu mortuomst, membra miserae tremunt, nescio unde auxili, praesidi, perfugi mi aut opis copiam comparem aut expetam: tanta factu modo mira miris modis intus vidi, novam atque integram audaciam. cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro, né quid in té mali fáxit ira pércita. eripite isti gladium, quae suist impos animi. Lysidamvs Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras? Pardalisca. Pardalisca Perii, unde meae usurpant aures sonitum? Lysidamvs Respice modo ad me. Pardalisca O ere mi— Lysidamvs Quid tibi est? quid timida es?