Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum. Cleostrata Non matronarum officiumst, sed meretricium, viris alienis, mi vir, subblandirier. i tu atque arcesse illam: égo intus quod factost opus volo accurare, mi vir. Lysidamvs Propera ergo. Cleostrata Licet. iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum; miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.— Alcesimvs Viso huc, amator si a foro rediit domum, qui me atque uxorem ludificatust, larua. sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum. Lysidamvs Et hercle ego ad te. quid ais, vir minimi preti? quid tibi mandavi? quid tecum oravi? Alcesimvs Quid est? Lysidamvs Vt bene vocivas aedis fecisti mihi, ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam. satin propter te pereo ego atque occasio? Alcesimvs Quin tu suspendis te? nempe túte dixeras, tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam. Lysidamvs Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te eam nón missurum. Alcesimvs Quin eapse ultro mihi negavit eius operam se morarier. Lysidamvs Quin eapse me adlegavit, qui istam arcesserem. Alcesimvs Quin nihili facio. Lysidamvs Quin me perdis. Alcesimvs Quin benest, quin etiam diu morabor, quin cupio tibi— Lysidamvs Quin—