si quid eius esset, esset mecum postulatio. ibo intro, ut subducam navim rusum in pulvinaria.— Cleostrata Iám hic est lepide ludificatus. miseri ut festinant senes. nunc ego illúm nihili decrepitum meum virum veniat velim, ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum. nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos. sed eccum incedit. at, quom aspicias tristem, frugi censeas. Lysidamvs Stultitia magna est, mea quidem sententia, hominem amatorem ullum ad forum procedere, in eum diem quoi quod amet in mundo siet; sicut ego feci stultus: contrivi diem, dum asto advocatus cuidam cognato meo; quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo, ne me nequiquam sibi hodie advocaverit. nam meo quidem animo qui advocatos advocet rogitare oportet prius et per contarier, adsitne ei animus necne adsit, quem ádvocet: si neget adesse, exanimatum amittat domum. sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi, metuo ne non sit surda atque haec audiverit. Cleostrata Audivi ecastor cum malo magno tuo. Lysidamvs Accedam propius. quid agis, mea festivitas? Cleostrata Te ecastor praestolabar. Lysidamvs Iamne ornata res? iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam, quae te adiutaret? Cleostrata Arcessivi, ut iusseras. verum hic sodalis tuos, amicus optumus, nescio quid se sufflavit uxori suae: negavit posse, quoniam arcesso, mittere.