ut properarem arcessere hanc huc ad me vicinam meam, liberae aedes ut sibi essent, Casinam quo deducerent. nunc adeo nequaquam arcessam, ne illis ignavissumis liberi loci potestas sit, vetulis vervecibus. sed eccum égreditur, senati columen, praesidium popli, meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum. non ecastor vilis emptu est, modio qui venit salis. Alcesimvs Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam, quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi. sed eccam, opino arcessit. salve, Cleostrata. Cleostrata Et tu, Alcesime. ubi tua uxor? Alcesimvs Intus illa te, si se arcessas, manet; nam tuos vir me orávit, ut eam ístuc ad te adiutum mitterem. vin vocem? Cleostrata Sine eam nolo si occupata est. Alcesimvs Otium est. Cleostrata Nil moror, molesta ei esse nolo; post convenero. Alcesimvs Non ornatis istic apud vos nuptias? Cleostrata Orno et paro. Alcesimvs Non ergo opus est adiutrice? Cleostrata Satis domist. ubi nuptiae fuerint, tum istam convenibo. nunc vale, atque istanc iube.— Alcesimvs Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser, propter operam illius hirqui ímprobi, edéntuli, qui hoc mihí contraxit; operam uxoris polliceor foras, quasi catillatum. flagitium hóminis, qui dixit mihi suam úxorem hanc arcessituram esse; éa se eam négat morarier. atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae. verum autem altrovorsum quóm eam mecum rationem puto,