nostra omnis lis est. pulchre praevortar viros. nostro omine it dies; iam victi vicimus. ibo intro, ut id quod alius condivit cocus, ego nunc vicissim ut alio pacto condiam, quo id quoi paratum est ut paratum ne siet sitque ei paratum quod paratum non erat.— Lysidamvs Núnc amici ánne inimici sís imago, Alcésime, mihi sciam, nunc specimen specitur, nunc certamen cernitur. cur amem me castigare, id ponito ad compendium, cano capite aetate aliena eo addito ad compendium, cui sit uxor id quoque illuc ponito ad compendium. Alcesimvs Miseriorem ego ex amore quam te vidi neminem. Lysidamvs Fac vacent aedes. Alcesimvs Quin edepol servos, ancillas domo certum est omnis mittere ad te. Lysidamvs Oh, nimium scite scitus es. sed facito dum merula † pervorsus quos cantat colas: cum cibo suo quique facito ut veniant, quasi eant Sutrium. Alcesimvs Meminero. Lysidamvs Em, nunc enim te demum nullum scitum scitiust. cura, ego ad forum modo ibo: iam hic ero. Alcesimvs Bene ambula. Lysidamvs Fac habeant linguam tuae aedes. Alcesimvs Quid ita? Lysidamvs Cum veniam, vocent. Alcesimvs Attatae, caedundus tú homo es: nimias delicias facis. Lysidamvs Quid me amare refert, nisi sim doctus ac dicaculus? sed tu cave in quaesitione mihi sis.— Alcesimvs Vsque adero domi.— Cleostrata Hoc erat ecastor quod me vir tanto opere orabat meus,