Age modo, fabricamini, malo hercle vestro tam vorsuti vivitis. Lysidamvs Scin quid nunc facias? Olympio Loquere. Lysidamvs Tene marsuppium, abi atque obsona, propera, sed lepide volo, molliculas escas, út ipsa mollicula est. Olympio Licet. Lysidamvs Emito sepiolas, lepadas, lolligunculas, hordeías. Chalinvs Immo triticeías, si sapis. Lysidamvs Soleas. Chalinvs Qui quaeso potius quam sculponeas, quibus báttuatur tíbi os, senex nequissime? Olympio Vin lingulacas? Lysidamvs Quid opust, quando uxor domi est? ea lingulaca est nobis, nam numquam tacet. Olympio In re praesenti ex copia piscaria consulere quid emam potero. Lysidamvs Aéquom oras, abi. argento parci nolo, obsonato ampliter. nam mihi vicino hoc etiam convento est opus, ut quod mandavi curet. Olympio Iamne abeo? Lysidamvs Volo.— Chalinvs Tribus nón conduci possum libertatibus, quin ego illis hodie comparem magnum malum quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam. manifesto teneo in noxia inimicos meos. sed si nunc facere volt era officium suom,