Vt tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi. Chalinvs Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes: solet hic barbatos sane sectari senex. Lysidamvs Vt ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi bona multa faciam clam meam uxorem. Chalinvs Attatae, nunc pol ego demum in rectam redii semitam. hic ipsus Casinam deperit. habeo viros. Lysidamvs Iam hercle amplexari, iam osculari gestio. Olympio Sine prius deduci. quid, malum, properas? Lysidamvs Amo. Olympio At non opinor fieri hoc posse hodie. Lysidamvs Potest, siquidém cras censes te posse emitti manu. Chalinvs Enim véro huc aures magis sunt adhibendae mihi: iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos. Lysidamvs Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi locus est paratus: ei ego amorem omnem meum concredui; is mihi se locum dixit dare. Olympio Quid eius uxor? ubi erit? Lysidamvs Lepide repperi. mea uxór vocabit huc eam ad se in nuptias, ut hic sit secum, se adiuvet, secum cubet; ego iussi, et dixit se facturam uxor mea. illa hic cubabit, vir aberit faxo domo; tu rus uxorem duces: id rus hic erit tantisper dum égo cum Casina faciam nuptias. hinc tu ante lucem rus cras duces postea. satin docte? Olympio Astute.