Ita fieri oportet. Olympio Factum et curatum dabo. Lysidamvs Volui Chalinum, si domi esset, mittere tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper inimico nostro miseriam hanc adiungerem. Chalinvs Recessim cedam ad parietem, imitabor nepam; captandust horum clanculum sermo mihi. nam illorum me alter cruciat, alter macerat. at candidatus cedit hic mastigia, stimulorum loculi. protollo mortem mihi; certum est, hunc Acheruntem praemittam prius. Olympio Vt tibi ego inventus sum obsequens. quod maxime cupiebas, eius copiam feci tibi. erit hodie tecum quod amas clam uxorem. Lysidamvs Tace. ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra ob istánc rem quin te deosculer, voluptas mea. Chalinvs Quid, deosculere? quae res? quae voluptas tua? ecfodere hercle hic volt, credo, vesicam vilico.† Olympio Ecquid amas nunc me? Lysidamvs Immo edepol me quam te minus. licetne amplecti te? Chalinvs Quid, amplecti? Olympio Licet. Lysidamvs Vt, quia te tango, mel mihi videor lingere. Olympio Vltro te, amator, apage te a dorso meo. Chalinvs Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit vilicum: eidem me pridem, cum ei advorsum veneram, facere atriensem voluerat sub ianua. Olympio Vt tibi morigerus hodie, ut voluptati fui.