Ostende. mea haec est. Chalinvs Mala crux éast quidem. Cleostrata Victus es, Chaline. Lysidamvs Cum nos di iuvere, Olympio, gaudeo. Olympio Pietate factum est mea atque maiorum meum. Lysidamvs Intro abi, uxor, atque adorna nuptias. Cleostrata Faciam ut iubes. Lysidamvs Scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat? Cleostrata Scio. Lysidamvs Intro abi et, quamquam hoc tibi aegre est, tamen fac accures. Cleostrata Licet.— Lysidamvs Eamus nos quoque intro, hortemur ut properent. Olympio Numquid moror?— Lysidamvs Nam praesente hoc plura verba fieri non desidero.— Chalinvs Si nunc me suspendam, meam operam luserim et praeter operam restim sumpti fecerim et meis inimicis voluptatem creaverim. quid opus est, qui sic mortuos? equidem tamen sorti sum victus, Casina nubet vilico. atque id non tam aegrest iam, vicisse vilicum, quam id expetivisse opere tam magno senem, ne ea mihi daretur atque ut illi nuberet. ut illé trepidabat, ut festinabat miser; ut sussultabat, postquam vicit vilicus. attat, concedam huc, audio aperiri foris, mei benevolentes atque amici prodeunt. hinc ex insidiis hisce ego insidias dabo. Olympio Sine modo rus veniat: ego remittam ad te virum cum furca in urbem tamquam carbonarium.