Si hic litteratus me sinat. Lysidamvs Quod bonum atque fortunatum mihi sit. Olympio Ita vero, et mihi. Chalinvs Non. Olympio Immo hercle. Chalinvs Immo mihi hercle. Cleostrata Hic vincet, tu vives miser. Lysidamvs Percide os tu illi † hodie. age, ecquid fit? ne obiexis manum. Olympio Compressan palma an porrecta ferio? Lysidamvs Age ut vis. Olympio Em tibi. Cleostrata Quid tibi istunc tactio est. Olympio Quia Iuppiter iussit meus. Cleostrata Feri malam, ut ille, rursum. Olympio Perii, pugnis caedor, Iuppiter. Lysidamvs Quid tibi tactio hunc fuit? Chalinvs Quia iussit haec Iuno mea. Lysidamvs Patiundum est, siquidem me vivo mea uxor imperium exhibet. Cleostrata Tam huic loqui licere oportet quam isti. Olympio Cur omen mihi vituperat? Lysidamvs Malo, Chaline, tibi cavendum censeo. Chalinvs Temperi, postquam oppugnatum est os. Lysidamvs Age, uxor, nunciam sorti. vos advortite animum. prae metu ubi sim nescio. perii, cor lienósum, opinor, habeo, iam dudum salit, de labore pectus tundit. Cleostrata Teneo sortem. Lysidamvs Ecfer foras. Chalinvs Iamne mortuo's mortuus es ?