sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua? Chalinvs Quid tu id curas? Olympio Quia enim metuo, né in aqua summa natet. Lysidamvs †Auge cave. conicite sortes nunciam ambo huc. eccere. uxor, aequa. Olympio Noli uxori credere. Lysidamvs Habe animum bonum. Olympio Credo hercle, hodie devotabit sortis si attigerit. Lysidamvs Tace. Olympio Taceo. deos quaeso— Chalinvs Vt quidem tu hodie canem et furcam feras. Olympio Mihi ut sortito eveniat— Chalinvs Vt quidem hercle pedibus pendeas. Olympio At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos. Chalinvs Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi. Olympio Periisti. Lysidamvs Animum advortite ambo. Olympio Taceo. Lysidamvs Nunc tu, Cleostrata, ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices, tibi permitto: tute sorti. Olympio Perdis me. Chalinvs Lucrum facit. Cleostrata Bene facis. Chalinvs Deos quaeso—ut tua sors ex sitella effugerit. Olympio Ain tu? quia tute es fugitivos, omnes te imitari cupis? utinam tua quidem, sicut factum esse Herculeis praedicant quondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit. Chalinvs Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere. Lysidamvs Hoc age sis, Olympio.