Tibi daretur illa? Lysidamvs Mihi enim—ah, non id volui dicere: dum mihi volui, huic dixi, atque adeo mihi dum cupio—perperam iam dudum hercle fabulor. Cleostrata Pol tu quidem, atque etiam facis. Lysidamvs Huic—immo hercle mihi—vah, tandem redii vix veram in viam. Cleostrata Per pol saepe peccas. Lysidamvs Ita fit, ubi quid tanto opere expetas. sed te uterque tuo pro iure, ego atque hic, oramus. Cleostrata Quid est? Lysidamvs Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro vilico gratiam facias. Cleostrata At pol ego néque facio neque censeo. Lysidamvs Tum igitur ego sortis utrimque iam. Cleostrata Quis votat? Lysidamvs Optimum atque aequissimum istud esse iure iudico. postremo, si illuc quod volumus eveniet, gaudebimus; sin secus, patiemur animis aequis. tene sortem tibi. vide quid scriptum est. Olympio Vnum. Chalinvs Iniquom est, quia isti prius quam mihi dedit. Lysidamvs Accipe hanc sis. Chalinvs Cedo. mane, unum venit in mentem modo: vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua. Lysidamvs Verbero, men te censes esse? Cleostrata Nulla est. habe quietum animum modo. Chalinvs Quod bonum atque fortunatum sit mihi— Olympio Magnum malum tibi quidem edepol credo eveniet; novi pietatem tuam.