tibi et Chalino. íta rem natam intellego: necessum est vorsis gladiis depugnarier. Olympio Quid si sors aliter quam voles evenerit? Lysidamvs Bene dice. dis sum fretus, deos sperabimus. Olympio Non ego istud verbum émpsim tittibilicio; nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen vidi ego dis fretos saepe multos decipi. Lysidamvs St, táce parumper. Olympio Quid vis? Lysidamvs Eccum exit foras Chalinus intus cum sitella et sortibus. nunc nos conlatis signis depugnabimus. Cleostrata Fáce, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit. Chalinvs Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam. Cleostrata Credo ecastor velle. Chalinvs At pol ego hau credo, sed certo scio. Lysidamvs Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc habeo domi. quid si propius attollamus signa eamusque obviam? sequere. quid vos agitis? Chalinvs Adsunt quae imperavisti omnia: uxor, sortes, situla atque egomet. Olympio Te uno adest plus quam ego volo. Chalinvs Tibi quidem edepol ita videtur; stimulus ego nunc sum tibi, fodico corculum; adsudascis iam ex metu, mastigia. Lysidamvs Tace, Chaline. Chalinvs Comprime istum. Olympio Immo istunc, qui didicit dare. Lysidamvs Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi. animum advortite. atque ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor mea, Casina ut uxor mihi daretur; et nunc etiam censeo.