Clerumenoe vocatur haec comoedia graece, latine Sortientes. Deiphilus hanc graece scripsit, post id rursum denuo latine Plautus cum latranti nomine. senex híc maritus habitat; éi est filius, is una cum patre in illisce habitat aedibus. est éi quidam servos, qui in morbo cubat, immo hercle vero in lecto, ne quid mentiar; is servos, sed abhinc annos factum est sedecim, quom conspicatust primulo crepusculo puellam exponi. adít extemplo ad mulierem quae illam exponebat, orat ut eam det sibi: exorat, aufert; detulit recta domum, dat erae suae, orat ut eam curet, educet. era fecit, educavit magna industria, quasi si esset ex se nata, non multo secus. postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris placere posset, eam puellam hic senex amat efflictim, et item contra filius. nunc sibi utérque contra legiones parat, paterque filiusque, clam alter alterum: pater adlegavit vilicum, qui posceret sibi istánc uxorem: is sperat, si ei sit data, sibi fore paratas clam uxorem excubias foris; filius is autem armigerum adlegavit suom, qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret, futurum quod amat intra praesepis suas. senis uxor sensit virum amóri operam dare, propterea úna consentit cum filio. ille autem postquam filium sensit suom