Liber si sim, meo periclo vivam; nunc vivo tuo. de Casina certum est concedere homini nato nemini. Lysidamvs Intro abi atque actutum uxorem huc evoca ante aedis cito, et sitellam huc tecum efferto cúm aqua, et sortis. Chalinvs Satis placet. Lysidamvs Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero. nam si sic nihil impetrare potero, saltem sortiar. ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar. Chalinvs Attamen mi obtinget sors. Lysidamvs Vt quidem pol pereas cruciatu malo. Chalinvs Mi illa nubet, machinare quid lubet quo vis modo. Lysidamvs Abin hinc ab oculis? Chalinvs Invitus me vides, vivam tamen.— Lysidamvs Sumne ego miser homo? satin omnes res sunt advorsae mihi? iam metuo, ne Olympionem mea uxor exoraverit ne Casinam ducat: si id factum est, ecce me nullum senem; si non impetravit, etiam specula in sortist mihi. si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam eumque incumbam. sed progreditur optume eccum Olympio. Olympio Vna edepol opera in furnum calidum condito atque ibi torreto me pro pane rubido, era, qua istuc opera a me impetres quod postulas. Lysidamvs Salvos sum, salva spes est, ut verba audio. Olympio Quid tu me tua, era, libertate territas? qui si tu nolis filiusque etiam tuos, vobis invitis atque amborum ingratiis una libella liber possum fieri. Lysidamvs Quid istúc est? quicum litigas, Olympio? Olympio Cum eadem qua tu semper.