Quid si ego autem ab armigero impetro, ut eam illi permittat? atque hóc credo impetrassere. Cleostrata Convenit. vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras? tú eum orato, ego autem orabo vilicum. Lysidamvs Sane volo. Cleostrata Iam hic erit. nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.— Lysidamvs Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere. ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam mi advorsatur. subolet hoc iam uxori quod ego machinor: propter eam rem magis armigero dat operam de industria. Lysidamvs qui illum di omnes deaeque perdant. Chalinvs Te uxor aiebat tua me vocare. Lysidamvs Ego énim vocari iussi. Chalinvs Eloquere quid velis. Lysidamvs Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui; stultitia est ei te esse tristem, cuius potestas plus potest. probum te et frugi hominem iam pridem esse arbitror. Chalinvs Intellego. quin, si ita arbitrare, emittis me manu? Lysidamvs Quin id volo. sed nihil est, me cupere factum, nisi tu factis adiuvas. Chalinvs Quid velis modo id velim me scire. Lysidamvs Ausculta, ego eloquar. Casinam ego uxorem promisi vilico nostro dare. Chalinvs At tua uxor filiusque promiserunt mihi. Lysidamvs Scio. sed utrum nunc tu caelibem te ésse mavis liberum an maritum servom aetatem degere et gnatos tuos? optio haec tua est: utram harum vis condicionem accipe.