bíbe, es, disperde rem. Lysidamvs Óhe, iam satis, uxór, comprime te, nímium tinnis, relínque aliquantum orátionis, crás quod mecum lítiges. séd quid ais? iam domuisti animum, potius ut quod vir velit fieri, id facias, quam adversere contra? Cleostrata Qua de re? Lysidamvs Rogas? super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico, servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo, vestimentis, ubique educat pueros quos pariat † potius quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo, cui hominí hodie peculi nummus non est plumbeus. Cleostrata Mirum ecastor, te senecta aétate officium tuom non meminisse. Lysidamvs Quid iam? Cleostrata Quia, si facias recte aut commode, me sinas curare ancillas, quae mea est curatio. Lysidamvs Qui, malum, homini scutigerulo dáre lubet? Cleostrata Quía enim filio nos oportet opitulari único. Lysidamvs At quamquam unicust, nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater: illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere. Cleostrata Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris. Lysidamvs Subolet, sentio. egone? Cleostrata Tu. nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis? Lysidamvs Vt enim frugi servo detur potius quam servo improbo. Cleostrata Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa mea ut eam illi permittat?