At pol ego té sequar. Cleostrata Óbsecro, sanun est? Lysidamvs Sánus quom téd amo. Cleostrata Nólo ames. Lysidamvs Nón potes ímpetrare. Cleostrata Énecas. Lysidamvs Véra dicás velim. Cleostrata Crédo ego istúc tibi. Lysidamvs Réspice, o mi lepos. Cleostrata Nempe ita ut tú mihi es. unde híc, amabo, unguénta olent? Lysidamvs Oh périi, manufestó miser téneor. cessó caput pállio detérgere? út te bonus Mercúrius perdat, mýropola, quia haec míhi dedisti. Cleostrata Ého tu nihili, cána culex, vix téneor quin quae décent te dicam, sénecta aetate únguentatus pér vias, ignáve, incedis? Lysidamvs Pól ego amico dédi cuidam operam, dum émit unguenta. Cleostrata Vt cito comméntust. écquid te pudet? Lysidamvs Ómnia quae tu vís. Cleostrata Vbi in lustrá iacuisti? Lysidamvs Égone in lustra? Cleostrata Scío plus quam tu me árbitrare. Lysidamvs Quíd id est? quid scis? Cleostrata Té sene omniúm † senem néminem esse ignáviorem. únde is, nihili? ubí fuisti? ubí lustratu's lustratus es ? úbi bibisti? mádes mecastor: víde, palliolum ut rúgat. Lysidamvs Di me et te ínfelicent, si égo in os méum hodie viní guttam índidi. Cleostrata Immo age, út lubet,