Ei fóras, mulier. Cleostrata St, táce, Myrrhina Quid est? Cleostrata Ém. Myrrhina Quis est, quém vides? Cleostrata Vir eccum ít; intro ábi, adpropera, áge amabó. Myrrhina Impetrás, abeo. Cleostrata Mox mágis cum otium mi et tibi érit, igitur tecúm loquar. nunc vale. Myrrhina Váleas.— Lysidamvs Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire, nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis hodie habeat; cocos equidem nimis demiror, tot qui utuntur condimentis, eos eo condimento uno non utier, omnibus quod praestat. nam úbi amor condiméntum inerit, cuivís placituram escam crédo; neque sálsum neque suave ésse potest quicquam, úbi amor non admíscetur: fel quód amarumst, id mél faciet, hominem éx tristi lepidum ét lenem. hanc égo de me coniécturam domi fácio magis quam ex aúditis; qui quóm amo Casinam, mágis niteo, mundítiis munditiam ántideo: myropólas omnes sollicito, ubicúmque est lepidum unguéntum, unguor, ut illí placeam; et placeo, út videor. sed uxór me excruciat, quía vivit. tristem ástare aspició. blande haec mihi mála res appellánda est. uxór mea meaque amoénitas, quid tu agis? Cleostrata Abi atque abstine manum. Lysidamvs Heiá, mea Iuno, nón decet esse té tam tristem tuó Iovi. quo núnc abis? Cleostrata Mítte me. Lysidamvs Mane. Cleostrata Non máneo.