Credo écastor, nam vícinam nemínem amo merito mágis quam te nec † qua in plura sint mihi quae ego velim. Myrrhina Amó te, atque istúc expetó scire quíd sit. Cleostrata Péssumis mé modis déspicatúr domi. Myrrhina Hém, quid est? díc idem (nám pol hau sátis meo córde accepí querellas tuas) ópsecro. Cleostrata Vír me habet péssumis déspicatám modis, néc mihi iús meum óptinendi optio est. Myrrhina Míra sunt, véra si praédicas, nám viri iús suom ad múlieres óptinere haúd queunt. Cleostrata Quín mihi ancíllulam ingrátiis póstulat, quaé mea est, quaé meo edúcta sumptú siet, vílico suo sé dare, séd ipsus eam amat. Myrrhina Obsecro táce. Cleostrata Nam hic nunc licet dícere: nós sumus. Myrrhina Ita est. unde éa tibi est? nám peculí probam níl habere áddecet clám virum, ét quae habet, pártum ei haud cómmode est, quín viro aut súbtrahat aut stupro invénerit. hóc viri cénseo esse ómne, quidquíd tuom est. Cleostrata Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris. Myrrhina Tace sís, stulta, et mi auscúlta. nolí sis tu illi advórsari, sine amét, sine quod libet íd faciat, quandó tibi nil domi délicuom est. Cleostrata Satin sána es? nam tu quidem ádvorsus tuam istaéc rem loquere. Myrrhina Insípiens, sempér tu huic verbo vítato abs tuo víro. Cleostrata Cui verbo?