hic quidem pol certo nil ages síne med arbitro.— Cleostrata Obsígnate céllas, reférte anulum ád me: ego húc transeo ín proxumum ád meam vicínam. vir sí quid volét me, facite hínc accersátis. Pardalisca Prándium iússerat sénex sibi parari. Cleost. St! tace átque abi; néque paro néque hodie coquetur, quándo is mi et fílio ádvorsatúr suo ánimi amorísque causá sui, flágitium illud hóminis. ego illúm fame, ego illúm siti, maledíctis, malefáctis amátorem ulcíscar, ego pól illum probe íncommodís dictis ángam, fáciam uti proínde ut est dígnus vitám colat, Ácheruntis pábulum, flágiti persequentem† stabulúm nequitiae. nunc húc meas fortúnas eo quéstum ad vicínam. séd foris concrépuit, atque eápse eccam egreditúr foras: non pól per tempus iter húc mi incepi. Myrrhina Sequimíni, comites, in próxumum me huc. heus vós, ecquis haec quae lóquor audit? ego hic éro, vir si aut quispiám quaeret. nam úbi domi sóla sum, sópor manus cálvitur. iussín colum ferrí mihi? Cleost. Myrrhína, salve. Myrr. Salvé mecastor. séd quid tu es tristís, amabo? Cleost. Itá solent omnes quae súnt male nuptae: domi ét foris aegre quód siet, satis sémper est. nam ego íbam ad te. Myrr. Et pol ego ístuc ad te. sed quíd est quod tuo nunc ánimo aegrest? nam quód tibi est aégre, idem mi ést dividiae.