Salvere iubeo spectatores optumos, fidem qui facitis maxumi, et vos Fides. si verum dixi, signum clarum date mihi, ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam. qui utuntur vino vetere sapientis puto et qui libenter veteres spectant fabulas; atque antiqua opera et verba cum vobis placent, aequom est placere ante alias veteres fabulas: nam nunc novae quae prodeunt comoediae multo sunt nequiores quam nummi novi. nos postquam populi rumore intelleximus studiose expetere vos Plautinas fabulas, antiquam éius edimus comoediam, quam vos probastis qui estis in senioribus; nam iuniorum qui sunt non norunt, scio; verum ut cognoscant dabimus operam sedulo. haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas. ea tempestate flos poetarum fuit, qui nunc abierunt hinc in communem locum. sed tamen absentes prosunt pro praesentibus. vos omnes opere magno esse oratos volo, benigne ut operam detis ad nostrum gregem. eicite ex animo curam atque alienum aes ne quis formidet flagitatorem suom: ludi sunt, ludus datus est argentariis; tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum: ratione utuntur, ludis poscunt neminem, secundum ludos reddunt autem nemini. aures vocivae si sunt, animum advortite: comoediai nomen dare vobis volo.