eo miser sum quia male illi feci, si gnatust meus. eheu, quóm ego plus minusve feci quam me aequom fuit. quod male feci crucior; modo si infectum fieri possiet. sed eccum incedit huc ornatus haúd ex suis virtutibus. Tyndarvs Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent cruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Acheruns atque ubi ego fui, in lapicidinis. illic ibi demumst locus, ubi labore lassitudo est exigunda ex corpore. nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae, aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent, itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem, datast. sed erus eccum ante ostium, et erus alter eccum ex Alide rediit. Hegio Salve, éxoptate gnate mi. Tyndarvs Hem, quid gnate mi? attat, scio cur te patrem adsimules esse et me filium: quia mi item ut parentes lucis das tuendi copiam. Philocrates Salve, Tyndare.