sí eris verax, ex tuis rebus feceris meliusculas. Stalagmvs Nugae istaec sunt. non me censes scire quid dignus siem? Hegio At ea subterfugere potis es pauca, si non omnia. Stalagmvs Pauca effugiam, scio; nam multa evenient, et merito meo, quia et fugi et tibi surripui filium et eum vendidi. Hegio Cui homini? Stalagmvs Theodoromedi in Alide Polyplusio, sex minis. Hegio Pro di immortales, is quidem huius est pater Philocrati. Stalagmvs Quin melius novi quam tu et vidi saepius. Hegio Serva, Iuppiter supreme, et me et meum gnatum mihi. Philocrates, per tuom te genium óbsecro, exi, te volo. Philocrates Hegio, assum. si quid me vis, impera. Hegio Hic gnatum meum tuo patri ait se vendidisse sex minis in Alide. Philocrates Quam diu id factum est? Stalagmvs Hic annus incipit vicensimus.