Sequere hac, Philocrates, me intro.— Philocrates Sequor.— Hegio Age tu illuc procede, bone vir, lepidum mancupium meum. Stalagmvs Quid me oportet facere, ubi tu talis vir falsum autumas? fui ego bellus, lepidus: bonus vir numquam, neque frugi bonae, neque ero umquam, ne erres : spem ponas me bonae frugi fore. Hegio Propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis. sí eris verax, tua ex re, facies ex mala meliusculam. recte et vera loquere, sed neque vere neque tu recte adhuc fecisti umquam. Stalagmvs Quod ego fatear, credin pudeat cum autumes? Hegio At ego faciam ut pudeat, nam in ruborem te totum dabo. Stalagmvs Eia, credo ego imperito plagas minitaris mihi. tandem ista aufer ac dic quid fers, ut feras hinc quod petis. Hegio Satis facundu's facundus es . sed iam fieri dicta compendi volo. Stalagmvs Vt vis fiat. Hegio Bene morigerus fuit puer, nunc non decet. hoc agamus. iam animum advorte ac mihi quae dicam edissere. sí eris verax, ex tuis rebus feceris meliusculas. Stalagmvs Nugae istaec sunt. non me censes scire quid dignus siem? Hegio At ea subterfugere potis es pauca, si non omnia. Stalagmvs Pauca effugiam, scio; nam multa evenient, et merito meo, quia et fugi et tibi surripui filium et eum vendidi. Hegio Cui homini? Stalagmvs Theodoromedi in Alide Polyplusio, sex minis. Hegio Pro di immortales, is quidem huius est pater Philocrati. Stalagmvs Quin melius novi quam tu et vidi saepius. Hegio Serva, Iuppiter supreme, et me et meum gnatum mihi.