pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere. Hegio Quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas; et id et aliud, quod me orabis, impetrabis. atque te nolim suscensere quod ego iratus ei feci male. Philocrates Quid fecisti? Hegio In lapicidinas compeditum condidi, ubi rescivi mihi data esse verba. Philocrates Vae misero mihi, propter meum caput labores homini evenisse optumo. Hegio At ob eam rem mihi libellam pró eo argenti ne duis: gratiis a me, ut sit liber, ducito. Philocrates Edepol, Hegio, facis benigne. sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi. Hegio Licet. ubi estís vos? ite actutum, Tyndarum huc arcessite. vos ite intro. interibi ego ex hac statua verberea volo erogitare, meo minore quid sit factum filio. vos lavate interibi.