Quid nunc, quoniam tecum servavi fidem tibique hunc reducem in libertatem feci? Hegio Fecisti ut tibi, Philocrates, numquam referre gratiam possim satis, proinde ut tu promeritu's promeritus es de me et filio. Philopolemvs Immo potes, pater, et poteris et ego potero, et dí eam potestatem dabunt ut beneficium bene merenti nostro merito muneres; sicut nunc potes, pater mi, facere merito maxume. Hegio Quid opust verbis? lingua nullast qua negem quidquid roges. Philocrates Postulo abs te, ut mi illum reddas servom, quem hic reliqueram pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit, pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere. Hegio Quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas; et id et aliud, quod me orabis, impetrabis. atque te nolim suscensere quod ego iratus ei feci male. Philocrates Quid fecisti? Hegio In lapicidinas compeditum condidi, ubi rescivi mihi data esse verba. Philocrates Vae misero mihi, propter meum caput labores homini evenisse optumo. Hegio At ob eam rem mihi libellam pró eo argenti ne duis: gratiis a me, ut sit liber, ducito. Philocrates Edepol, Hegio, facis benigne. sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi. Hegio Licet. ubi estís vos? ite actutum, Tyndarum huc arcessite. vos ite intro. interibi ego ex hac statua verberea volo erogitare, meo minore quid sit factum filio. vos lavate interibi.