† quae adhuc carens dum huc fui sustentabam, quomque hunc conspicor in potestate nostra, quomque huius reperta est fides firma nobis. Philopolemvs Sátis iam dolui ex ánimo, et cura mé satis et lacrumis máceravi, sátis iam audivi tuás aerumnas, ád portum mihi quás memorasti. hóc agamus. Philocrates Quid nunc, quoniam tecum servavi fidem tibique hunc reducem in libertatem feci? Hegio Fecisti ut tibi, Philocrates, numquam referre gratiam possim satis, proinde ut tu promeritu's promeritus es de me et filio. Philopolemvs Immo potes, pater, et poteris et ego potero, et dí eam potestatem dabunt ut beneficium bene merenti nostro merito muneres; sicut nunc potes, pater mi, facere merito maxume. Hegio Quid opust verbis? lingua nullast qua negem quidquid roges. Philocrates Postulo abs te, ut mi illum reddas servom, quem hic reliqueram pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit,