quod mihi ne eveniat, non nullum periculum est. nam postquam meus rex est potitus hostium— ita nunc belligerant Aetoli cum Aleis; nam Aetolia haec est, illic est captus in Alide, Philopolemus, huius Hegionis filius senis, qui hic habitat, quae aedes lamentariae mihi sunt, quas quotienscumque conspicio fleo; nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia inhonestum et maxime alienum ingenio suo: homines captivos commercatur, si queat aliquem invenire, suom qui mutet filium. quod quidem ego nimis quam cupio ut impetret; nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam. nam nulla est spes iuventútis, sese omnis amant; ille démum antiquis est adulescens moribus, cuius númquam voltum tranquillavi gratiis. condigne pater est eius moratus moribus. nunc ad eum pergam. sed aperitur ostium, unde sáturitate saepe ego exii ebrius. Hegio Advorte animum sis tu: istos captivos duos, heri quos emi de praeda a quaestoribus, eis indito catenas singularias istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito; sinito ambulare, si foris si intus volent, sed uti adserventur magna diligentia. liber captivos avis ferae consimilis est: semel fugiendi si data est occasio, satis est, numquam postilla possis prendere. Lorarivs Omnes profecto liberi lubentius sumus quám servimus.