ναὶ τὸν φρουσινῶνα. Hegio Vide sis. Ergasilvs ναὶ τὸν Ἀλάτριον. Hegio Quid tu per barbaricas urbes iuras? Ergasilvs Quia enim item asperae sunt ut tuom victum autumabas esse. Hegio Vae aetati tuae. Ergasilvs Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo. sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, cum hinc abit? Hegio Siculus. Ergasilvs At nunc Siculus non est, Boius est, Boiam terit: liberorum quaerundorum causa ei, credo, uxor datast. Hegio Dic, bonan fide tu mi istaec verba dixisti? Ergasilvs Bona. Hegio Di immortales, iterum gnatus videor, si vera autumas. Ergasilvs Ain tu? dubium habebis etiam, sancte quom ego iurem tibi? postremo, Hegio, si parva iuri iurandost fides, vise ad portum.