Mean me causa hoc censes dicere? Hegio Nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis. proin tu tui cottidiani victi ventrem ad me afferas. Ergasilvs Quin ita faciam, ut tu te cupias facere sumptum, etsi ego vetem. Hegio Egone? Ergasilvs Tune. Hegio Tum tu mi igitur erus es. Ergasilvs Immo benevolens. vin te faciam fortunatum? Hegio Malim quam miserum quidem. Ergasilvs Cedo manum. Hegio Em manum. Ergasilvs Di te omnes adiuvant. Hegio Nil sentio. Ergasilvs Non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iube vasa tibi pura apparari ád rem divinam cito, atque agnum afferri proprium pinguem. Hegio Cur?