Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos? Hegio Scis bene esse, si sit unde. Ergasilvs † Pernam atque ophthalmiam, horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum? Hegio Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia hic apud me, Ergasile. Ergasilvs Mean me causa hoc censes dicere? Hegio Nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis. proin tu tui cottidiani victi ventrem ad me afferas. Ergasilvs Quin ita faciam, ut tu te cupias facere sumptum, etsi ego vetem. Hegio Egone? Ergasilvs Tune. Hegio Tum tu mi igitur erus es. Ergasilvs Immo benevolens. vin te faciam fortunatum? Hegio Malim quam miserum quidem. Ergasilvs Cedo manum. Hegio Em manum. Ergasilvs Di te omnes adiuvant. Hegio Nil sentio. Ergasilvs Non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iube vasa tibi pura apparari ád rem divinam cito, atque agnum afferri proprium pinguem. Hegio Cur? Ergasilvs Vt sacrufices. Hegio Cui deorum? Ergasilvs Mi hercle, nam égo nunc tibi sum summus Iuppiter, idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium. proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi. Hegio Esurire mihi videre.